monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 13
Et dixit ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua, et ego egressus sum ad verba tua . Vicesima quarta die mensis primi, id est, Nisan, expletis tribus hebdomadibus, hoc est, viginti diebus et uno cernit hanc visionem: et audit ab angelo, quod ex die primo quo orare coeperit, et affligere se in conspectu Dei, exaudita sunt verba eius. Quaeritur, si statim exauditus est, cur non statim ad eum missus sit angelus.